- SUBANELLATUS
- SUBANELLATUSCapillus, apud Arculfum d. Locis sacris, qualem is Christo tribuit, ut et vetus Auctor apud Suidam οὖλος est, crispus, quem in annulos positum vocat Quintilianus, flexum ingenio suo Petronius. Inflexio enim ipsa et crispatio capillorum nexiles annulorum orbes imitatur: quos postmodum delicatiores per gradus ponebant et ordine digerebant, ita ut unaquaeque annulorum series stationem quasi suam servaret, et gradatim alveolatimque alia super aliam scanderet: quod crines in ordine seu statione ponere vocat Ovid. l. 3. Art. Am. v. 434. Alii erant capilli arte in annulos torti etc. Vide Salmas. ad Capitolin. in Pertinace, c. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.